Bible verses about "the big bang theory" | Vulgate

Isaiah 9:6

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

John 1:1-51

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 2 hoc erat in principio apud Deum 3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est 4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum 5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt 6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes 7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum 8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine 9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum 10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit 11 in propria venit et sui eum non receperunt 12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt 14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis 15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat 16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia 17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est 18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit 19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es 20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus 21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non 22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso 23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta 24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta 26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis 27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti 28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans 29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi 30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat 31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans 32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei 35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei 37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum 38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas 39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima 40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum 41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus 42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus 43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me 44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri 45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide 47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel 50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis 51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

Matthew 19:1-30

1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen 2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi 3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa 4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet 7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere 8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit 9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur 10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere 11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est 12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat 13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis 14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum 15 et cum inposuisset eis manus abiit inde 16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam 17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata 18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum 20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest 21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones 23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum 24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum 25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse 26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt 27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis 28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel 29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit 30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

Hebrews 6:1-20

1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum 2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni 3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus 4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes 7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo 8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem 9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur 10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis 11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem 12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones 13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum 14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te 15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem 16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum 17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis 20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum

Genesis 2:1-25

1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret 4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram 5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem 8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali 10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita 11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates 15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Hebrews 11:3

3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent

Genesis 1:3

3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

2 Peter 3:8

8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

John 1:1

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

Isaiah 48:13

13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Genesis 1:1-31

1 in principio creavit Deus caelum et terram 2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus 6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum 13 factumque est vespere et mane dies tertius 14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 19 et factum est vespere et mane dies quartus 20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 23 et factum est vespere et mane dies quintus 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.