Bible verses about "the four seasons" | Vulgate

Genesis 1:14

14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

Acts 14:17

17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra

Genesis 1:14-19

14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 19 et factum est vespere et mane dies quartus

Daniel 2:21

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

Genesis 8:22

22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.