Bible verses about "wholeness" | Vulgate

Psalms 19:1-14

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius 7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem 11 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus 12 errores quis intelleget ab occultis munda me 13 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo 14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Luke 8:1-56

1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo 2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant 3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis 4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem 5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud 6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem 7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud 8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat 9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola 10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant 11 est autem haec parabola semen est verbum Dei 12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant 13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt 14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia 16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen 17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat 18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo 19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba 20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre 21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt 22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt 23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur 24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas 25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei 26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam 27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis 28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas 29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta 30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum 31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent 32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos 33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est 34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas 35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt 36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est 38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens 39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus 40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum 41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur 43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius 45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit 46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse 47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit 48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace 49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum 50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit 51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae 52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit 53 et deridebant eum scientes quia mortua esset 54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge 55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare 56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

Mark 16:17-18

17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis 18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

1 Thessalonians 1:3-9

3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram 5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero

Revelation 21:1-22:21

1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est 2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo 3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt 5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera 6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis 7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius 8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda 9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni 10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo 11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum 12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel 13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres 14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni 15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum 16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt 17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli 18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo 19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus 20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus 21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum 22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus 23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus 24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam 25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic 26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam 27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Revelation 22:1-21

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni 2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium 3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi 4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum 5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum 6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito 7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius 8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat 9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora 10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est 11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc 12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua 13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis 14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem 15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium 16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina 17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis 18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto 19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto 20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu 21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus

Psalms 29:11

11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Jeremiah 30:17

17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

Matthew 10:1

1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem

John 14:12

12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado

Colossians 1:17

17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

1 Peter 5:10

10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

Psalms 107:20

20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

John 12:25

25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Colossians 2:9-10

9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

John 16:13

13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

John 10:10

10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant

James 1:1-27

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem 2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes 5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei 6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur 7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino 8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis 9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet 12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem 16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius 19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur 21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit 26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.