Bible verses about "womb" | Vulgate

Job 31:15

15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

Psalms 127:3-5

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Psalms 139:13

13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae

Psalms 22:9-10

9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

Isaiah 44:2

2 haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi

Isaiah 49:5

5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea

Isaiah 44:24

24 haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum

Isaiah 49:1

1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei

Jeremiah 1:4-5

4 et factum est verbum Domini ad me dicens 5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

Luke 1:44

44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo

Luke 1:41

41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

Galatians 1:15

15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam

Psalms 127:3

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

Psalms 139:13-16

13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

Jeremiah 1:5

5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.