Clementine_Vulgate(i)
12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est:
13 ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.