1 Corinthians 1:19-24

Clementine_Vulgate(i) 19 { Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.} 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: