1 Corinthians 1:4-8

Clementine_Vulgate(i) 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.