2 Chronicles 2:8-10

Clementine_Vulgate(i) 8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis, 9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta. 10 Præterea operariis qui cæsuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.