2 Corinthians 3:6-9

Clementine_Vulgate(i) 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.