2 Corinthians 8:1-3

Clementine_Vulgate(i) 1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,