Acts 13:32-36

Clementine_Vulgate(i) 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: 33 { quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.} 34 { Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.} 35 { Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.} 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.