Clementine_Vulgate(i)
11 (14:10) Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
12 (14:11) Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
13 (14:12) Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.