Acts 8:9-11

Clementine_Vulgate(i) 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.