Deuteronomy 29:26-28

Clementine_Vulgate(i) 26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt: 28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.