Clementine_Vulgate(i)
47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.