Clementine_Vulgate(i)
23 dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia:
35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.