Genesis 42:22-24

Clementine_Vulgate(i) 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. 23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. 24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.