Genesis 4:1-3

Clementine_Vulgate(i) 1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. 2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. 3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.