Clementine_Vulgate(i)
4 (14:5) Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
5 (14:6) Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
6 (14:7) Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
7 (14:8) Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.
8 (14:9) Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.
9 (14:10) Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.]