Isaiah 8:10-14

Clementine_Vulgate(i) 10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. 11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: 12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester: 14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.