Jeremiah 10:3-8

Clementine_Vulgate(i) 3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: 4 argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: 5 in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. 6 Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7 Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. 8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.