Jeremiah 52:14-16

Clementine_Vulgate(i) 14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum qui erat cum magistro militiæ. 15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ. 16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas.