Clementine_Vulgate(i)
10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;
11 qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate;
12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;
13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.
19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.