John 13:3-14

Clementine_Vulgate(i) 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7 { Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.} 8 { Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.} 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10 { Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.} 11 { Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.} 12 { Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?} 13 { Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.} 14 { Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.}