John 13:33-36

Clementine_Vulgate(i) 33 { Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.} 34 { Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.} 35 { In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.} 36 { Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.}