Clementine_Vulgate(i)
15 { Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.}
16 { De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.}
17 { Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.}
18 { Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:}
19 { et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.}
20 { Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:}
21 { ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.}