John 17:6-11

Clementine_Vulgate(i) 6 { Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.} 7 { Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:} 8 { quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.} 9 { Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:} 10 { et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.} 11 { Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.}