Clementine_Vulgate(i)
38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
39 { Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.}
40 { Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?}
41 { Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.}