Luke 13:23-30

Clementine_Vulgate(i) 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 { Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.} 25 { Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:} 26 { tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.} 27 { Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.} 28 { Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.} 29 { Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.} 30 { Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.}