Clementine_Vulgate(i)
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25 { Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.}
26 { Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.}
27 { Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:}