Luke 24:36-49

Clementine_Vulgate(i) 36 { Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.} 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 { Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?} 39 { videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.} 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 { Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?} 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. 44 { Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.} 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 { et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:} 47 { et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.} 48 { Vos autem testes estis horum.} 49 { Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.}