Luke 24:37-39

Clementine_Vulgate(i) 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 { Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?} 39 { videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.}