Malachi 2:14-17

Clementine_Vulgate(i) 14 Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui. 15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. 16 Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. 17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?