Clementine_Vulgate(i)
 2  {  et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.}
  3  {  Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.}
  4  Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
  5  Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
  6  Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.