Mark 5:9-13

Clementine_Vulgate(i) 9 { Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.} 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.