Matthew 13:1-17

Clementine_Vulgate(i) 1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3 { et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.} 4 { Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.} 5 { Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:} 6 { sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.} 7 { Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.} 8 { Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.} 9 { Qui habet aures audiendi, audiat.} 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11 { Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.} 12 { Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.} 13 { Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.} 14 { Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.} 15 { Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]} 16 { Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.} 17 { Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.}