Clementine_Vulgate(i)
11 { Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.}
12 { Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.}
13 { Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.}
14 { Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.}
15 { Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]}
16 { Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.}
17 { Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.}