Matthew 23:16-21

Clementine_Vulgate(i) 16 { Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.} 17 { Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?} 18 { Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.} 19 { Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?} 20 { Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.} 21 { Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:}