Matthew 23:24-36

Clementine_Vulgate(i) 24 { Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.} 25 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!} 26 { Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.} 27 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!} 28 { Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.} 29 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,} 30 { et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!} 31 { itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.} 32 { Et vos implete mensuram patrum vestrorum.} 33 { Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?} 34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:} 35 { ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.} 36 { Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.}