Clementine_Vulgate(i)
39 { et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.}
40 { Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.}
41 { Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.}
42 { Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.}
43 { Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.}
44 { Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.}
45 { Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?}
46 { Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.}
47 { Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.}
48 { Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:}
49 { et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:}
50 { veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:}