Clementine_Vulgate(i)
28 { Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:}
29 { omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.}
30 { Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.}