Matthew 28:1-8

Clementine_Vulgate(i) 1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. 6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. 8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.