Matthew 3:11-17

Clementine_Vulgate(i) 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15 { Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.} 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.