Matthew 6:2-4

Clementine_Vulgate(i) 2 { Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.} 3 { Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:} 4 { ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.}