Matthew 6:31-34

Clementine_Vulgate(i) 31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?} 32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.} 33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.} 34 { Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.}