Numbers 3:27-32

Clementine_Vulgate(i) 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.