Clementine_Vulgate(i)
 26  pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
  27  Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
  28  Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
  29  Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
  30  maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt:
  31  maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.