Obadiah 1:17-21

Clementine_Vulgate(i) 17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. 18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. 19 Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. 20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri. 21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.]