Philippians 4:16-18

Clementine_Vulgate(i) 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.