Proverbs 31:1-9

Clementine_Vulgate(i) 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. 2 [Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. 6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]